This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:




Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Labieni. Hoc [p. 486] obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere, si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit: nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare licuit. Aut pater noster aut uictor insanit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.