This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:






Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] Hisponis Romani. In quid desiderabas liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salua heredem non habes ? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis. ignoscetis puto mulierculae si dixero: fessa est. Hispani CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli. prorsus cum uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor uocatur, sub quo mariti uxores prodiderant. pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium ? Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit. IVNI GALLIONIS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.