This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:






Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘ [12] Hanc controuersiam cum declamaret MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae [p. 201] basilicam infectant. dicebat autem a parte patris: omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatur filius alter. Haec subinde refero quod aeque uitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia Latro contrariam rem non controuersiae dixit, sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles set facti. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.