This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:







Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17] Saepe cum per totam lucubrauerat noctem, ab ipso cibo statim ad declamandum ueniebat. Iam uero quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat nec [p. 64] patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque oculorum et aciem contuderat et colorem mutauerat. Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. numquam ille quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa, cum scripserat; quod eo magis in illo mirabile uideri potest, quod non lente et anxie, sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.