This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quintus1 hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum
disputationum, quo die est a nobis ea de re, quam
tu ex omnibus maxime2 probas, disputatum. placere
enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me
accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis
virtutem ad beate vivendum se ipsa3 esse4 contentam.
quod5 etsi difficile6 est probatu propter tam varia et
tam multa tormenta fortunae,7 tale tamen est, ut elaborandum sit, quo8 facilius probetur. nihil est9 enim
omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius
magnificentiusque dicatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.