Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam
ex lacu Albano aqua emissa in agros, Veiosque fata
adpetebant.
[2]
igitur fatalis dux ad excidium illius
[p. 66]
urbis servandaeque patriae, M. Furius Camillus,1 dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium
Scipionem dixit.
[3]
omnia repente mutaverat imperator
mutatus; alia spes, alius animus hominum, fortuna
quoque alia urbis videri.
[4]
omnium primum in eos
qui a Veiis in illo pavore fugerant more militari
animadvertit, effecitque ne hostis maxime timendus
militi esset. deinde indicto dilectu in diem certam
ipse interim Veios ad confirmandos militum animos
intercurrit;
[5]
inde Romam ad scribendum novum
exercitum redit nullo detractante militiam. peregrina etiam iuventus, Latini Hernicique, operam
suam pollicentes ad id bellum venere;
[6]
quibus cum
gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus
ad id bellum paratis ludos magnos ex senatus consulto vovit Veiis captis se facturum aedemque Matutae Matris refectam dedicaturum, iam ante ab rege
Ser. tullio dedicatam.
[7]
profectus cum exercitu ab
urbe exspectatione hominum maiore quam spe in
agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus
signa confert.
[8]
omnia ibi summa ratione consilioque
acta fortuna etiam, ut fit, secuta est. non proelio
tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita multum militi datum.
[9]
inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella
[p. 68]
facta et a procursationibus, quae multae temere inter2 murum ac vallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti.
[10]
operum fuit
omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus
in arcem hostium agi coeptus. quod ne
[11?]
intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem
conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit;
senae horae in orbem operi attributae sunt; nocte
ac die nunquam ante omissum quam in arcem viam
facerent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.