previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. "si mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parata1 victoria frui, [2?] sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus2 circumspicere. [3] obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit: belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam vel lusus3 ac voluptas elicere solet? [4] adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem [p. 20] unam durare in castris, abesse ab domo non possint?4 ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint? [5] erubescant profecto si quis eis haec obiciat, contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.

[6] "haec virtute militum vestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed famam et ad alia5 bella et ad ceteros populos in posterum quaerere. [7] An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, nihil deinde timeat, [8?] an hic sit terror nominis nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli quam victoriam noverit nec impetu potius bella quam perseverantia gerat? [9] quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat, [10?] —sicut [p. 22] Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis6 fuerint, et Romae invenerint praesidia Veientes quae nequiquam in Etruria quaerunt.

[11] “An est quicquam quod Veientibus optatum aeque contingere possit quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione castra impleantur? [12] at hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non denique regni quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos; [13] morietur enim extemplo quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere ea licebit, quae apud vos impune dicuntur. [14] fustuarium meretur qui signa relinquit aut praesidio decedit: auctores signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri militi, sed universis exercitibus palam in contione audiuntur; [15] adeo quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae patriae dissolvendaeque rei publicae est, adsuestis aequi7 audire et dulcedine potestatis eius capti quaelibet sub ea scelera latere sinitis. [16] reliquum est ut quae hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur, [17?] quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiae.”

1 parata Uς: parta ω: parua O.

2 recessus V: recessum (recensum B) ω.

3 vel lusus early edd.: uel usus (lusus D) ω.

4 A.U.C. 351

5 et ad alia early edd.: et alia ω: ad ali ς.

6 A.U.C. 351

7 aequi Rhenanus: qui (omitted by UO: space of not more than four letters in V): ei E2: quidem D4: Quirites gzulielmus: quieti welz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (55 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (27):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: