Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio
plebis turbato vi atque audacia publicanorum:
[2]
M. Furium Camillum, cuius exilium ruina urbis secutura
fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse;
[3]
decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem
viverent, multos postea principes civitatis indicium de
se populi passos:
[4]
Postumium Pyrgensem suffragium
populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse,
tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos
a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet.
[5]
nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse
[p. 240]
homines nisi patientiam magstratuum, quod cesserint
in praesentia furori atque audaciae paucorum vincique
se ac populum Romanum passi sint et comitia,
[6]
quae
reus vi atque armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint.
[7]
haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei
accepta essent, vimque eam contra rem publicam et
pernicioso exemplo factam senatus decresset,
[8]
confestim
Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei
capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret,
prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt.
Postumius vadibus datis non adfuit.
[9]
tribuni plebem
rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante
kal. Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exilio esse
bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere interdici.
[10]
singulis deinde eorum, qui turbae ac tumultus
concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades
poscere coeperunt.
[11]
primo non dantis, deinde etiam
eos, qui dare possent, in carcerem coiciebant; cuius
rei periculum vitantes plerique in exilium abierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.