previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Tarsi paulo aitte in K. Sext. a. 704 (50).
M. CICERO S. D. M. CATONI
'laetus sum laudari me,' inquit Hector, opinor, apud Naevium 'abs te, pater, a laudato viro.' ea est enim profecto iucunda laus, quae ab iis proficiscitur qui ipsi in laude vixerunt. ego vero vel gratulatione litterarum tuarum vel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non adsecutum putem, idque mihi cum amplissimum tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse quod liquido veritati dares. et, si non modo omnes verum etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis. [2] sed causam meae voluntatis, non enim dicam 'cupiditatis,' exposui tibi superioribus litteris ; quae etiam si parum iusta tibi visa est, hanc tamen habet 0rationem, non ut nimis concupiscendus honos sed tamen, si deferatur a senatu, minime aspernandus esse videatur. spero autem illum ordinem pro meis ob rem p. susceptis laboribus me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. quod si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio quod amplissimum esse arbitraris mihi tribueris, si id quod maluero acciderit, gaudeas. sic enim fecisse te et sensisse et scripsisse video, resque ipsa declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod scribendo adfuisti ; haec enim senatus consulta non ignoro ab amicissimis eius, cuius de honore agitur, scribi solere. ego, ut spero, te propediem videbo, atque utinam re p. meliore quam timeo!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Frank Frost Abbott, 1909)
load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
50 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: