This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] Nam et ipse interrogationem contrariam opposuit ex eo natam, quod mortem inter indifferentia ponimus, quae ἀδιάφορα Graeci vocant. " Nihil," inquit, " indifferens gloriosum est; mors autem gloriosum est; ergo mors non est indifferens." Haec interrogatio vides ubi obrepat: mors non est gloriosa, sed fortiter mori gloriosum est. Et cum dicis: " indifferens nihil gloriosum est," concedo tibi ita, ut dicam nihil gloriosum esse nisi circa indifferentia. Tamquam indifferentia esse dico, id est nec bona nec mala, morbum, dolorem, paupertatem, exilium, mortem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.