Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26] Seis amicitias sancte colendas esse, sed non facis. Seis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil eum adultero, sic 1 tibi nil esse debere cum paelice, et non facis. Itaque subinde ad memoriam reducendus es; non enim reposita illa esse oportet, sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata. Adice nunc, quod aperta quoque apertiora fieri solent.
1 sic later MSS.; sit BA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.