Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Nec ideo praecipio tibi neglegentiam. Tu vero metuenda declina. Quidquid consilio prospici potest, prospice. Quodcumque laesurum est, multo ante quam accidat, speculare et averte. In hoc ipsum tibi plurimum conferet fiducia et ad tolerandum omne obfirmata mens. Potest fortunam cavere, qui potest ferre. Certe in tranquillo non tumultuatur. Nihil est nec miserius nec stultius quam praetimere. Quae ista dementia est malum suum antecedere ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.