[10] Maximum malum iudicabis mortem, cum in 1 illa nihil sit mali, nisi quod ante ipsam est, timeri. [p. 196] Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones; vanis semper agitaberis. Quid enim proderit
evasisse tot urbesIpsa pax timores sumministrabit. Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente; quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est. 2 Non enim vitat, sed fugit. Magis autem periculis paternus aversi.
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis ?