previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. nego potuisse iure publico, legibus iis quibus haec civitas utitur, quemquam civem ulla eius modi calamitate adfici sine iudicio: hoc iuris in hac civitate etiam tum cum reges essent dico fuisse, hoc nobis esse a maioribus traditum, hoc esse denique proprium liberae civitatis, ut nihil de capite civis aut de bonis sine iudicio senatus aut populi aut eorum qui de quaque re constituti iudices sint detrahi possit. [34] videsne me non1 radicitus evellere omnis actiones tuas neque illud agere, quod apertum est, te omnino nihil gessisse iure, non fuisse tribunum plebis, hodie2 esse patricium? dico apud pontifices, augures adsunt: versor in medio iure publico.

quod est, pontifices, ius adoptionis? nempe ut is adoptet qui neque procreare iam liberos possit, et cum potuerit sit expertus. quae deinde causa cuique sit adoptionis, quae ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a pontificum conlegio solet. quid est horum in ista adoptione quaesitum? adoptat annos viginti natus, etiam minor, senatorem. liberorumne causa? at procreare potest; habet uxorem, suscipiet3 ex ea4 liberos; exheredabit igitur pater filium5. [35] quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in te est? quae omnis notio pontificum, cum adoptarere6, esse debuit: nisi forte ex te ita quaesitum est, num perturbare7 rem publicam seditionibus velles et ob eam causam adoptari, non ut eius filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et funditus everteres civitatem. respondisti, credo, te ita velle. Pontificibus bona causa visa est: adprobaverunt. non aetas eius qui adoptabat est quaesita, ut in8 Cn. Aufidio, M. Pupio, quorum uterque nostra memoria summa senectute alter Oresten, alter Pisonem adoptavit, quas adoptiones sicut alias innumerabilis hereditates nominis pecuniae sacrorum secutae sunt. tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque patris heres, neque amissis sacris paternis in haec adoptiva venisti. ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus, et quam deseruisti et quam polluisti, iure Quiritium legitimo tutelarum et hereditatium9 relicto, factus es eius filius contra fas cuius per aetatem pater esse potuisti.


1 non om. tw Lamb. (radicitus ... meque illud Osiander: radicitus ... atque illud Kayser

2 hodie hoc G, hunc M, om. e (Balb. § 51)

3 suscepit bς

4 ex ea Ge: ab ea M: iam P rell. praeter bc (etiam)

5 filium ? Baiter

6 adoptarere Lamb.: adoptare PBe: -aret HGMbςt

7 perturbare Bt: -ari P1 rell.

8 in Manutius: om. codd.

9 hereditatium PBGt: -tum HMeς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: