previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [5] hunc igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere coegisti1, quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum conservandae rei publicae causa confiteris? 'at enim in senatum venire in Capitolium turbulento illo die non debuisti.' [6] ego vero neque veni et domo me tenui quam diu turbulentum tempus fuit, cum servos tuos, a te iam pridem ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito2 me domi mansisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. postea quam mihi nuntiatum est populum Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei frumentariae convenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis. [7] an ego, cum P. Lentulus consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim vocaret, non venirem, cum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret? hic tu me etiam, custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium, 'hostem Capitolinum' appellare ausus es, quod, cum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venerim3? Vtrum4 est tempus aliquod quo in senatum venisse5 turpe sit, an ea res erat illa6 de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos7 qui agebant condemnare deberem?


1 coegisti Lamb.: curisti P1: curasti rell.

2 scito Lg. 9: scio P rell.

3 venerim ut Lehmann ita b: venirem codd.

4 Vtrum PBt: utrumne rell.

5 venire Garat.: venistis P

6 ea res erat illa Halm: aures regatila P1 (corr. aures re illa): aures erigere illa P2 et pler. (an res illa talis erat ut Hbk

7 eos cos. (consules coni. Lange

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: