previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. [111] at unde est ista inventa1 libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locis2 communibus in3 tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit. [112] is postea quam intellexit posse se interversa aedilitate a L. Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis suis conlocavit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis istorum4 quam publicae libertatis. hanc deam quisquam violare audeat5, imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego conlocatam? haec me domo mea pellet? haec victrix6 adflictae civitatis rei publicae spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternae7 turpitudinis? [113] O Q. Catule!—patremne appellem ante an8 filium? recentior enim memoria fili est et cum meis rebus gestis coniunctiortantumne te fefellit, cum mihi summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? negabas fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos rei publicae: sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent, quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suas9 domos comportari iuberent. [114] venio nunc ad patrem. tu, Q. Catule, M. Fulvi domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse voluisti, ut eius qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. hoc si quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus cum is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non modo inspectantibus verum adiuvantibus disturbaret, everteret10, idque cum eius civis qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset domo coniungeret, nonne responderes id nisi eversa civitate accidere non posse?


1 est ista inventa ut Ge ita PBςt: inventa est ista Hbς

2 locis Hk: om. rell.

3 in Hb2: om. rell. (tota e Gr. bk

4 istorum licentiae Markland (cf. § 131)

5 audeat k: audeat et Pb et pler.

6 victrix Ern.: ultrix codd.

7 sempiternae ut GMe ita PBςt: -am Hbk (cf. § 87)

8 ante an Momms.: an ante Halm: an codd.

9 tuas PHGe: suas in k: in suas Halm

10 disturbaret everteret b2k: -are -ere PH rell. praeter G (disturbaret evertere): disturbare, evertere auderet Naegelsb.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: