[60]
sed quid ego vestram
crudelitatem exprobro1 quam in ipsum me ac meos adhibuistis,
qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus
meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio
bellum intulistis? non enim te arbitror, cum post meum
discessum omnium locupletium fortunas, omnium provinciarum
fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque
avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate
esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem
cum saltatore conlega, cum alteri totam Achaiam, Thessaliam,
Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam,
bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam,
Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentis, ad
diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum meorum
et columnarum et valvarum fuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 exprobro Ernesti: expromo codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.