[86]
at vero, ut
annales populi Romani et monumenta vetustatis loquuntur1,
Kaeso2 ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. Servilius3
Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi
incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis
centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem
populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti.
quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas
clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit (nam etsi
optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine
iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum
esse a suis civibus quam omnino numquam esse
violatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum
amplissimis omnium iudiciis restituto4, maledicti locum aut
criminis obtinebit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.