Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. Depositum reddere per se res expetenda est;
non tamen semper reddam nec quolibet loco nec
quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum
infitier an palam reddam. Intuebor utilitatem eius,
cui redditurus sum, et nociturum illi depositum
negabo. Idem in beneficio faciam.
[2]
Videbo, quando
dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim
sine ratione faciendum est ; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis
honesti comes est. Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium hane exaudimus vocem:
[3]
" Mallem perdidisse quam illi
dedisse " ! Turpissimum genus damni est inconsulta
donatio multoque gravius male dedisse beneficium
quam non recepisse ; aliena enim culpa est, quod non
recipimus ; quod, cui daremus, non elegimus, nostra.
[4]
In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas,
spectabo, a quo recepturus sim ; elige enim eum, qui
gratus, non qui redditurus sit, saepe autem et non
redditurus gratus est et ingratus,1 qui reddidit.
[5]
Ad
animum tendit aestimatio mea ; ideo locupletem sed
[p. 224]
indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo ; erit
enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi
deerunt, supererit animus.
1 est et ingratus commonly added.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.