Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et
sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis
obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
[2]
nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum
aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios
periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura,
dum aliorum necessitates et angustias laxent.
[3]
Quid
mea interest, an recipiam beneficia ? Etiam cum recepero, danda sunt. Beneficium eius commodum
spectat, cui praestatur, non nostrum ; alioquin nobis
illud damus. Itaque multa, quae summam utilitatem
aliis adferunt, pretio gratiam perdunt. Mercator
[p. 232]
urbibus prodest, medicus aegris, mango venalibus ;
sed omnes isti, quia ad alienum commodum pro suo
veniunt, non obligant eos, quibus prosunt. Non est
beneficium, quod in quaestum mittitur. " Hoc dabo
et hoc recipiam " auctio est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.