Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. " Multa," inquit, " intervenient, propter quae
et malus pro bono surrepat et bonus pro malo displiceat ; fallaces enim sunt rerum species, quibus
credidimus." Quis negat ? Sed nihil aliud invenio,
per quod cogitationem regam. His veritas mihi
vestigiis sequenda est, certiora non habeo ; haec ut
quam diligentissime aestimem, operam dabo nec cito
illis adsentiar.
[2]
Sic enim in proelio potest accidere,
ut telum meum in commilitonem manus dirigat aliquo
errore decepta et hosti tamquam meo parcam ; sed
hoc et raro accidet et non vitio meo, cuius propositum
est hostem ferire, civem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium. At obrepsit, at
imposuit : nulla hic culpa tribuentis est, quia tamquam grato dedi.
[3]
"Si promiseris," inquit, " te daturum beneficium
et postea ingratum esse scieris, dabis an non ? Si
facis sciens, peccas, das enim, cui non debes dare ; si
negas, et hoc modo peccas : non das ei, cui promisisti.
Conscientia vestra hoc loco titubat et illud superbum
promissum numquam sapientem facti sui paenitere
nec umquam emendare, quod fecerit, nec mutare
consilium,"
[4]
Non mutat sapiens consilium omnibus
[p. 276]
his manentibus, quae erant, cum sumeret ; ideo numquam illum paenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil
melius constitui, quam constitutum est ; ceterum ad
omnia cum exceptione venit : "Si nihil inciderit,
quod impediat." Ideo omnia illi succedere dicimus
et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit
animo posse aliquid intervenire, quod destinata pro-
hibeat.
[5]
Imprudentium ista fiducia est fortunam sibi
spondere ; sapiens utramque partem eius cogitat ;
scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana,
quam multa consiliis obstent ; ancipitem rerum ac
lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis
incertos eventus expendit. Exceptio autem, sine
qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.