previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. Idem etiam in illa quaestione responsum existima, an omni modo referenda sit gratia, et an beneficium utique reddendum sit. Animum praestare gratum debeo, ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas eius,cui debeo. [2] Quid enim regi, quid pauper diviti reddam, utique cum quidam recipere beneficium iniuriam iudicent et beneficia subinde aliis beneficiis onerent ? Quid amplius in horum persona possum quam velle ? Nec enim ideo beneficium novum reicere debeo, quia nondum prius reddidi. Accipiam tam libenter, quam dabitur, et praebebo me amico meo exercendae boni- [p. 288] tatis suae capacem materiam. Qui nova accipere non vult, acceptis offenditur. Non refero gratiam: [3] quid ad rem ? Non est per me mora, si aut occasio mihi deest aut facultas. Ille praestitit mihi, nempe cum occasionem haberet, cum facultatem. Utrum bonus vir est an malus ? Apud bonum virum bonam causam habeo, apud malum non ago. [4] Ne illud quidem existimo faciendum, ut referre gratiam etiam invitis his, quibus refertur, properemus et instemus recedentibus. Non est referre gratiam, quod volens acceperis, nolenti reddere. Quidam, cum aliquod illis missum est munusculum, subinde aliud intempestive remittunt et nihil se debere testantur ; reiciendi genus est protinus aliud in vicem mittere et munus munere expungere. [5] Aliquando et non reddam beneficium, cum possim. Quando ? Si plus mihi detracturus ero quam illi conlaturus, si ille non erit sensurus ullam accessionem recepto eo, quo reddito mihi multum abscessurum erit. Qui festinat utique reddere, non habet animum grati hominis, sed debitoris ; et, ut breviter, qui nimis cupit solvere, invitus debet ; qui invitus debet, ingratus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: