Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. Numquid dubium est, quin contraria sit beneficio iniuria ? Quomodo iniuriam facere per se
vitanda ac fugienda res est, sic beneficium dare per se
expetenda. Illic turpitudo contra omnia praemia in
scelus hortantia valet ; ad hoc invitat honesti per se
efficax species.
[2]
Non mentiar, si dixero neminem non
amare beneficia sua, neminem non ita compositum
animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi beneficii semel
dedisse. Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent
beneficia. Quam saepe dicentem audias :
[3]
" Non
sustineo illum deserere, cui dedi vitam, quem e periculo eripui. Rogat me, ut causam suam contra
homines gratiosos agam ; nolo, sed quid faciam ?
Iam illi semel, iterum adfui." Non vides inesse isti
rei propriam quandam vim, quae nos dare beneficia
cogit, primum quia oportet, deinde quia dedimus ?
[4]
Cui initio ratio non fuisset praestandi aliquid, ei
praestamus ob hoc, quia praestitimus ; adeoque ad
beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac
[p. 236]
fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam
infeliciter dato indulgere tam naturale est quam
liberis pravis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.