Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. " Non dat deus beneficia." Unde ergo ista,
quae possides, quae das, quae negas, quae servas,
quae rapis ? Unde haec innumerabilia oculos, aures,
[p. 212]
animum mulcentia ? Unde illa luxuriam quoque
instruens copia (neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisum est ; usque in delicias ama-
mur) ?
[2]
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot
herbae salutares, tot varietates ciborum per totum
annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae
alimenta praeberent ? Iam animalia omnis generis,
alia in sicco solidoque, alia in umido nascentia, alia
per sublime demissa, ut omnis rerum naturae pars
tributum aliquod nobis conferret ?
[3]
Flumina haec
amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura
commercio viam vasto et navigabili cursu vadentia,
ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta caelo
loca subita vis aestivi torrentis irriget ? Quid mercatorum torrentium venae ? Quid in ipsis litoribus
aquarum calentium exundatio ?
Te, Lari maxime, teque,
fluctibus et fremitu adsurgens, Benace, marino ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.