Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare virtutis est et turpissimum id causa ullius alterius rei dare, quam ut
datum sit. Nam si recipiendi spe tribueremus, locupletissimo cuique, non dignissimo daremus ; nunc
vero diviti importuno pauperem praeferimus. Non
est beneficium, quod ad fortunam spectat.
[2]
Praeterea,
si, ut prodessemus, sola nos invitaret utilitas, minime
beneficia distribuere deberent, qui facillime possent,
locupletes et potentes et reges aliena ope non indigentes ; di vero tot munera, quae sine intermissione
diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia
enim illis natura sua sufficit plenosque et tutos et inviolabiles praestat ; nulli ergo beneficium dabunt, si
una dandi causa est se intueri ae suum commodum.
[3]
Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere,
non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas,
unde facillime tollas. Quod cum longe a dis remotum
sit, sequitur, ut inliberales sint ; nam si una beneficii
dandi causa sit dantis utilitas, nulla autem ex nobis
utilitas deo speranda est, nulla deo dandi beneficii
causa est.
[p. 210]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.