Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet reppulit, quae aut legem aut virum timuit ;
ut ait Ovidius :
Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit.
Non immerito in numerum peccantium refertur, quae
pudicitiam timori praestitit, non sibi. Eodem modo,
qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit.
[2]
Ergo
et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui
aut alimento futura nutrimus ! Beneficium damus
arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et
neclecti soli duritia laborent !
[3]
Nemo ad agrum
colendum ex aequo et bono venit nec ad ullam rem,
cuius extra ipsam fructus est ; ad beneficium dandum
non adducit cogitatio avara nec sordida, sed humana,
liberalis, cupiens dare, etiam eum dederit, et augere
novis ac recentibus vetera, unum habens propositum,
quanto ei, cui praestat, bono futura sit ; alioqui
humile est, sine laude, sine gloria, prodesse, quia
expedit.
[4]
Quid magnifici est se amare, sibi parcere,
sibi adquirere ? Ab omnibus istis vera beneficii
[p. 234]
dandi cupido avocat, ad detrimentum iniecta manu
trahit et utilitates relinquit ipso bene faciendi opere
laetissima.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.