Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. Nunc illud quoque argumentum quamvis dictum iam reducatur : quid est, quare grati velimus
esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus
officia, quare id agamus in omnem vitam nostram
memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ?
Nihil iam superest, quo spes porrigatur ; in illo tamen
[p. 250]
cardine positi abire e rebus humanis quam gratissimi
volumus.
[2]
Est videlicet magna in ipso opere merces
rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti
potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et
delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.
[3]
At multa hoc commoda oriuntur, et tutior est vita
melioribus amorque et secundum bonorum iudicium
aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens
prosequitur. Fuisset enim iniquissima rerum natura,
si hoc tantum bonum miserum et anceps et sterile
fecisset. Sed illud intuere, an ad istam virtutem,
quae saepe tuta ac facili aditur via, etiam per saxa
et rupes et feris ac serpentibus obsessum iter fueris
iturus.
[4]
Non ideo per se non est expetendum, cui
aliquid extra quoque emolumenti adhaeret ; fere enim
pulcherrima quaeque multis et adventiciis comitata
sunt dotibus, sed illas trahunt, ipsa praecedunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.