Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. Deos nemo sanus timet; furor est enim
metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet.
Tu denique. Epicure, deum inermem facis, omnia illi
tela, omnem detraxisti potentiam et, ne cuiquam
metuendus esset, proiecisti illum extra metum.
[2]
Hunc igitur insaeptum ingenti quidem et inexplicabili
muro divisumque a contactu et a conspectu mortalium
non habes quare verearis ; nulla illi nec tribuendi
nec nocendi materia est ; in medio intervallo huius
et alterius caeli desertus sine animali, sine homine,
sine re ruinas mundorum supra se circaque se cadentium evitat non exaudiens vota nec nostri curiosus.
[3]
Atqui hunc vis videri colere non aliter quam parentem
grato, ut opinor, animo ; aut, si non vis gratus videri,
quia nullum habes illius beneficium, sed te atomi
et istae micae tuae forte ac temere conglobaverunt,
cur colis ?
[4]
" Propter maiestatem," inquis, " eius
[p. 244]
eximiam ac singularem naturam." Ut concedam tibi,
nempe hoc facis nullo pretio inductus, nulla spe ;
est ergo aliquid per se expetendum, cuius te ipsa
dignitas ducit, id est honestum. Quid est autem
honestius, quam gratum esse ? Huius virtutis
materia tam late patet quam vita.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.