Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercurium nostri putant : Liberum patrem, quia omnium
parens sit, cui primum inventa seminum vis est vitae1
consultura per voluptatem ; Herculem, quia vis eius
invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis,
in ignem recessura ; Mercurium, quia ratio penes
illum est numerusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi ;
[2]
nihil ab illo vacat, opus suum ipse implet. Ergo nihil
agis, ingratissime mortalium, qui te negas deo debere,
sed naturae, quia nec natura sine deo est nec deus sine
natura, sed idem est utrumque, distat officio.
[3]
Si,
quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres
vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen,
quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses
[p. 220]
sive cognomen, idem tamen ille esset. Sic nune
naturam voca, fatum, fortunam ; omnia eiusdem
dei nomina sunt varie utentis sua potestate. Et
iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius
animi bona sunt ; quidquid horum tibi placuit, animus
placet.
1 vitae added by Basore : vitae perpetuitati added by Préchac after voluptatem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.