Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare
non deberem dare. Quid enim, si, quod illi pollicitus
sum, patria sibi dare iusserit ? Si lex lata erit, ne id
quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum
promiseram ? Promisi tibi in matrimonium filiam ;
postea peregrinus apparuisti ; non est mihi cum
externo conubium ; eadem res me defendit, quae
vetat.
[2]
Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen
audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum ; alioquin,
quidquid mutatur, libertatem facit de integro con-
[p. 278]
sulendi et me fide liberat. Promisi advocationem :
postea apparuit per illam causam praeiudicium in
patrem meum quaeri; promisi me peregre exiturum :
sed iter infestari latrociniis nuntiatur ; in rem praesentem venturus fui : sed aeger filius, sed puerpera
uxor tenet.
[3]
Omnia esse debent eadem, quae fuerunt,
eum promitterem, ut promittentis fidem teneas ;
quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te
malum virum et ingratum comperi ? Quod tamquam digno dabam, indigno negabo et nascendi quoque causam habebo deceptus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.