Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. Sed ne aliam disputationem ex obliquo habeam,
plurima beneficia ac maxima in nos deus defert sine
spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos
ei quidquam conferre possumus ; ergo beneficium per
se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis
utilitas ; ad hanc accedamus sepositis commodis
nostris.
[2]
" Dicitis," inquit, " diligenter eligendos, quibus
beneficia demus, quia ne agricolae quidem semina
harenis committant ; quod si verum est, nostram
utilitatem in beneficiis dandis sequimur, quemadmodum in arando serendoque ; neque enim serere
per se res expetenda est. Praeterea quaeritis, ubi
et quomodo detis1 beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo da-
retur, beneficium erat."
[3]
Honestum propter nullam
aliam causam quam propter ipsum sequimur ; tamen,
etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid2
faciamus et quando et quemadmodum ; per haec enim
constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id
[p. 222]
ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur,
nec honestum esse potest nec beneficium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.