Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. " Si deos," inquit, " imitaris, da et ingratis
beneficia ; nam et sceleratis sol oritur et piratis patent
maria." Hoc loco interrogant, an vir bonus daturus
sit beneficium ingrato sciens ingratum esse. Permitte mihi aliquid interloqui, ne interrogatione insi-
diosa capiamur.
[2]
Duos ex constitutione Stoica accipe
ingratos. Alter est ingratus, quia stultus est ; stultus
etiam malus est ; quia malus est, nullo vitio caret :
ergo et ingratus est. Sic omnes malos intemperantes
dicimus, avaros,luxuriosos, malignos, non quia omnia
ista singulis magna et nota vitia sunt, sed quia esse
possunt ; et sunt, etiam si latent. Alter est ingratus, qui volgo dicitur, in hoc vitium natura pro-
pensus.
[3]
Illi ingrato, qui sic hac culpa non caret,
quomodo nulla caret, dabit beneficium vir bonus ;
nulli enim dare poterit, si tales homines submoverit.
Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est et in
[p. 258]
hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet aut depositum committet ei, qui iam pluribus abnegavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.