previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


I

[1arg] “Tertiumne consul antertiodici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos scriberet, 1 quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.


FAMILIARI meo cuipiam litteras Athenis Romam misi. [2] In his scriptum fuit me illi iamtertiumscripsisse. [3] Is ad me rescripsit petivitque ut rationem dicerem curtertiumac nontertioscripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi videretur, facerem se certiorem, “tertiumneconsuletquartumantertioetquartodicendum esset, quoniam Romae doctum virum dicere audissettertioetquarto consul,” nontertium quartumque; idque in principio libri III. 2 Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatumseptimoconsulem dixisse.

[4] Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque de quo ad me scripserat decideretur; [5] nam et Varro satis aperte quid dici oporteret edocuit et ego adversus eum qui doctus esse dicebatur litem meam facere absens nolui.

[p. 214] [6] Verba M. Varronis ex libro Disciplinarum quinto haec sunt: “Aliud est 'quarto' praetorem fieri et 'quartum'; quod 'quarto' locum adsignificat ac tres ante factos, 'quartum' tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit:

Quintus pater quartum' fit consul,
et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet 'consul tertium' aut 'tertio,' extremas litteras non scripsit.”

[7] Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: “Cum Pompeius,” inquit, “aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, 3 quaeri coeptum est, utrum 'consul tertio' inscribendum esset an 'tertium.' Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque dissentiretur et pars 'tertio,' alii 'tertium' scribendum contenderent, rogavit,” inquit, “Ciceronem Pompeius, ut quod ei rectius videretur scribi iuberet.” Tum Ciceronem iudicare de viris doctis veritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse. “Persuasit igitur Pompeio, ut neque 'tertium ' neque 'tertio' scriberetur, sed ad secundum usque t fierent [p. 216] litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.”

[8] Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum. [9] Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum lineolis incisis significatus est.

[10] In M. autem Catonis quarta Origine ita perscriptum est: “Carthaginienses sextum de foedere decessere.” Id verbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum. [11] Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον καὶ τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur: “tertium quartumque.”

1 inscriberet, NOII.

2 III. added by Meltzer; libri, ω.

3 inscriberentur, NO2πχ.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: