previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XII

[12arg] De portentis fabularum quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; et ibidem de simulacro volucri columbae.


LIBRUM esse Democriti, nobilissimi philosophorum, De Vi et Natura Chamaeleontis eumque se legisse [p. 242] Plinius Secundus in Naturalis Historiae vicesimo octavo refert, multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est: [2] accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus 1 laniandum sponte sua obiicere sese et dedere. [3] Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum 2 chamaeleontis si uratur ligno quod appellaturrobur,” imbres et tonitrus fieri derepente, idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur. [4] Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt. Sed redeo ad Plinium. [5] Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri 3 cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse.

[6] His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto; [7] vel illud quale est quod idem Plinius in decimo [p. 244] libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem; eum qui 4 ederit linguas avium et conloquia interpretaturum.

[8] Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data, nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus. [9] Sed id quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum. [10] Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere: ᾿αρχύτας ταραντῖνος, τὰ ἄλλα καὶ μηχανικὸς ὤν, ἐποίησεν περιστερὰν ξυλίνην πετομένην: ὁπότε καθίσειεν, οὐκέτι ἀνίστατο. μέχρι γὰρ τούτου***

1 animalibus, Plin.

2 guttur, Plin.

3 torreri in furno, Plin.

4 quisquis, Plin.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: