XXVIII
[28arg] De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.TUBERO in Historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et 1 iuniorum census faciendi gratia institueret, “pueros” esse existimasse qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum “iuniores” supraque eum annum “seniores” appellasse. [2] Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum “pueritiae,” “iuventae,” “senectae,” ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.