IX
[9arg] Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit, quaeque earum instructionum sint vocabula.VOCABULA sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: “frons,” “subsidia,” [p. 236] “cuneus,” “orbis,” “globus,” “forfices,” “serra,” “alae,” “turres.” [2] Haec et quaedam item alia invenire est in libris eorum qui de militari disciplina scripserunt. [3] Tralata autem sunt ab ipsis rebus quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines ostenduntur.