previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXIV

[24arg] “Die pristini,” “die crastinietdie quartietdie quintiqui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur.


DIE quartoetdie quinto,” quod Graeci εἰς τετάρτην καὶ εἰς πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt, “diequinteenim etdiequintipro adverbio copulate dictum est, secunda in eo syllaba correpta. [2] Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est. [3] Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: “Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt; quando concepta fuerint, nefas.” “Dienonipraetor dicit, nondie nono.”

[4] Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est. [5] Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania, quae Mevia inscribitur:

Díes hic sextus, cúm nihil egi: 1 diequarte Moriár fame.
[p. 282] [6] Suppetit etiam Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: “Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta.” [7] Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex Origine IV. 2 M. Catonis, in qua ita scriptum est: “Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: 'Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit.'”

[8] Extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scriptam legi; nam sane quam consuetum is veteribus fuerit, litteris is plerumque uti indifferenter, sicutipraefiscineetpraefiscini,” “proclivietprocliveatque alia item multa hoc genus varie dixerunt; “die pristiniquoque eodem modo dicebatur, quod significabatdie pristino,” id est priore, quod vulgopridiedicitur, converso compositionis ordine, quasipristino die.” Atque item simili figuradie crastinidicebatur, id eratcrastino die.” [9] Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, “die 3 perendinidicunt. [10] Sed ut pleriquedie pristini,” ita M. Cato in oratione Contra Furiumdie proximidixit, “die quartoautem Cn. Matius, homo impense doctus, in Mimiambis pro eo dicit, quodnudius quartusnos dicimus, in his versibus:

Nuper die quarto, ut recordor, et certe
Aquarium urceum unicum domi fregit.
[p. 284] Hoc igitur intererit, utdie quartoquidem de praeterito dicamus, “diequarteautem de futuro.

1 edi, Pontanus.

2 IV. added by Hertz.

3 die, Skutsch; diem, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: