previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XXV

[25arg] Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur.


TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum 1 ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet. [2] Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, machaerae, spathae, lingulae, pugiones, clunacula.

[3] Delingula,” quoniam est minus frequens, admonendum existimo, lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui:

Síne mi gerere mórem videar língua, verum língula.
[4] Itemrumpiagenus teli est Thraecae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni Annalium XIV.

[p. 286] [5] Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, κέλητες, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci ἱστιοκώπους vocant vel ἐπακτρίδας, prosumiae vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, vectoriae mydia, phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium.

1 malarum, Skutsch; aliarum, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (13 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: