previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XX

[20arg] Quid sitrogatio,” quidlex,” quidplebisscitum,” quidprivilegium”; et quantum ista omnia differant.


QUAERI audio quidlexsit, quidplebisscitum,” quidrogatio,” quidprivilegium.” [2] Ateius Capito, publici privatique iuris peritissimus, quidlexesset hisce verbis definivit. “Lex,” inquit, “est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu.” [3] Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussalegesvocari possunt. [4] Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocircaprivilegiapotius vocari debent, quia veteresprivadixerunt quae nossinguladicimus. Quo verbo Lucilius in primo Satirarum libro usus est:
abdomina thynni
Advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae.

[p. 268] [5] “Plebemautem Capito in eadem definitione seorsum apopulodivisit, quoniam inpopuloomnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, “plebesvero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt. [6] “Plebisscitumigitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus, accipit.

[7] Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos 1 sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons 2rogatioest. [8] Ista enim omnia vocabula censentur continenturquerogationisprincipali genere et nomine; nam, nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest.

[9] Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus. Nam etplebisscitaetprivilegiatranslaticio nominelegisappellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulorogationesdixerunt.

[10] Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit et privilegium, quod de Cn. Pompei reditu ferebatur, “legemappellavit. Verba ex secunda eius Historia haec sunt: “Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius prohibuerat.”

[p. 270]

1 sive quod ad singulos, supplied by J. F. Gronov.

2 frons, δ.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (2):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORDO
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: