previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XI

[11arg] Verbummaturequid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur; atque inibi, quodpraecoxdeclinatumpraecocisfacit, nonpraecoquis.”


MATUREnunc significatpropereetcitocontra ipsius verbi sententiam; aliud enim estmaturequam dicitur. [2] Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: “'Mature,'” inquit, “est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.”

[3] Bene atque proprie P. Nigidius. Nam et in frugibus et in pomismaturadicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque. [4] Quoniam autem id quod non segniter fiebat, “maturefieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fierimaturedicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata suntinmaturaverius dicantur.

[5] Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt σπεῦδε βραδέως, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fitmaturitas.” [6] Vergilius quoque, si quis animum [p. 240] adtendat, duo ista verbaproperareetmaturaretamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:

Frigidus agricolam si quando continet imber,
Multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
Maturare datur.
Elegantissime duo verba ista divisit; [7] namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, “maturaripotest; per serenas, quoniam tempus instat, “properarinecessum est.

[8] Cum significandum autem est coactius quid factum et festinantius, tum rectiuspraematurefactum id dicitur quammature,” sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est:

Adpetis dominátum demens praémature praécocem,
[9] in quo versu animadvertendum est quodpraecoceminquit, nonpraecoquem”; est enim casus eius rectus nonpraecoquis,” sedpraecox.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: