39.
Flavia, amarem ego te plusquam cor, plusquam et ocellosSi me et amares ut nata patrem atque virum:
Sed quoniam ex animo proprie nil sentio amari
Non ideo haud amo te, at cogor amare minus.
5Quare, si sapies, ut de te impensius urar,
Incipies et amare et magis atque magis,
Ne neglectus ego aut aliam mihi comparem amicam
Aut aliam quae me diligat et cupiat:
Huic quicquid poterunt omnes benedicere amantes
10Aut facere, haec a me dictaque factaque erunt.
Invida tu interea insano capieris amore,
Cumque tuis vives libera adulteriis.
Hoc tamen, o superi, aspicite <e>t miseremini utrumque:
Reddite et illam mi pro pietate mea,
15Aut hanc conciliate et non dissolvite; possum
Non desistere amare omnia si paterer.