85.
Prima dies anni est: procul hinc, procul este, prophani;Ore favete pii, nam sacer annus erit.
Thure deos placare iuvat, placare Tonantem
Qui patrem incolumem nunc mihi restituit,
5Qui dudum graviter morbo confectus acerbo
Expulerat nostro pectore laeticiam.
Nunc mihi dispeream si non sunt omnia laeta,
Dispeream si non omnia grata mihi.
Nunc decet et lauros crepitantes urere flammis,
10Nunc decet Assyrio tinguere odore comam:
Namque valet somnosque capit velut ante salubres
Et fugit e venis huic mala pernicies.
Iccirco possum vobiscum ludere multum,
O socii, et festo me exhylarare die.
15Quid magis optarem hoc; quid erat foelicius usquam;
Quae poterat nobis clarior esse dies?
Et quis me vivit foelicior? Ite, sodales,
Laeticia hoc mecum tempore desipite.