This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Nihil est, quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura; robora in rectum quamvis flexa revocabis. Curvatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur, quod usus noster exigit; quanto facilius animus accipit formam, flexibilis et [p. 334] omni umore obsequentior. Quid enim est aliud animus quam quodam modo se habens spiritus ? Vides autem tanto spiritum esse faciliorem omni alia materia, quanto tenuior est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.