This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] Ne nunc quidem tempus, ut existimas, perdo. Ista enim omnia, si non concidantur nec in hanc subtilitatem inutilem distrahantur, attollunt et levant animum, qui gravi sarcina pressus explicari cupit et reverti ad illa, quorum fuit. Nam corpus hoc animi pondus ac poena est; premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et [p. 454] a terrenis ad divina dimisit. Haec libertas eius est, haec evagatio; subducit interim se custodiae, in qua tenetur, et caelo reficitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.