Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12] Satius est amicum reparare quam flere. Scio pertritum iam hoc esse, quod adiecturus sum, non ideo tamen praetermittam, quia ab omnibus dictum est: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore invenit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquam, et quam primum id facere desiste, quod etiam si voles, diu facere non poteris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.