Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Distingue, mi Lucili, ista, et intelleges esse in iis aliquid optandum. Tormenta abesse a me velim; sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo, Quidni ego malim non incidere bellum ? Sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia,quae bellorum necessitas adfert, generose feram, optabo. Non sum tam demens, ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam. optabo. Ita non incommoda optabilia sunt, sed virtus, qua perferantur incommoda. [p. 38]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.