Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] Tamen etiam quod prope est, extra 1 est. Qui sint hi quaeris ? Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt. Iam ibi sunt, unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet; quod in quadam epistula scripsisse me memini, " scire se nesciunt." Iam contigit illis bono suo frui, nondum confidere.
1 extra later MSS.; ex ora (hora) VPb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.