previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. sed ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est absolutus1, tu qui iudicia2 facta commemoras quid3 tum esse existimas iudicatum? certe gratiis iudicasse. [113] at condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus omnibus4 a L. Quinctio, tribuno plebis5, vehementer erat et saepe vexatus. illa igitur omnia6 Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa iudices7 iudicaverunt8. esto, potuit esse innocens Falcula. iam ergo aliquis9 Oppianicum gratiis condemnavit, iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent, iam potest10 aliquis11 ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratiis condemnasse12. verum, si innocens Falcula, quaero quis sit13 nocens; si hic gratiis condemnavit, quis accepit? nego rem esse ullam cuiquam14 illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta15 sit, aliquid16 fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum. [114] aut hoc iudicium reprehendas tu cuius accusatio rebus iudicatis nitebatur17 necesse est aut, si hoc verum esse concedis, Oppianicum gratiis condemnatum esse fateare.

quamquam satis magno argumento esse debet quod ex tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est. quid enim mihi damnatos ambitus conligitis alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus. nam si in ambitus iudiciis hoc eis18 obfuit, cum alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus obfuisset. [115] deinde, si tanta vis fuit istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non sunt? hic profertur id quod iudicium appellari non oportet, P. Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam. cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. numquam enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis, eadem reo damnato adhibita est. [116] in litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si qua19 in eum lis capitis inlata est, non20 admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur cum21 de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. itaque et maiestatis absoluti sunt permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis22 essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem23 iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium24. Scaevola condemnatus est aliis criminibus frequentissimis Apuliae testibus. omni contentione pugnatum est uti25 lis haec capitis aestimaretur. quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem26 vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.


1 absolutus est s

2 iudicia ςa: ea iudicia Mμ

3 quid ς (?) a: quaero, quid Mμ

4 omnibus om. s

5 trib. pl. ςs: om. cett.

6 omnia fort. crimina

7 iudices supplevi: om. codd. (cf. Rab. perd. 7, Pis. 94)

8 iudicaverunt (-arunt B) ςBa: iudicia fuerunt Mμ (cf. Zielinski p. 137)

9 aliqui a

10 potest scripsi: putarer ς (cum v. l. potuerunt): potuit Mμ: putaretur b2ψ2a (Fuitne põt in archetypo? cf. §94). Cf. Quintil. vii. 1. 50 iam multum acti est. Potest aliquis non adfuisse et heres esse.

11 aliqui Mςa

12 condemnasset σψ2a

13 quis sit b2: qui sit ς (?) ψ2a: quis Mς

14 cuiquam Madvig: in quemquam Mμa

15 non obiecta ςa: obiecta non cett.

16 aliquid Mμa: nego aliquid Angelius: aut quicquam Madvig

17 nitebatur ςa: niti videbatur Mμ

18 iis ba: his Mσψ

19 si qua ςs: si quae cett.

20 non non inviti Mommsen

21 cum quod ς

22 maiestatis αa: om. Mμ

23 eos idem Baiter: eosdem ςa: eos illi Mμ

24 iudicium om. ςa

25 uti ςa: ut Mμ

26 ab isdem Madvig

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: