previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

61. [169]

Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est, quicquid mali per hosce1 annos A. Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeat2 sollicitudinis ac negoti, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium quendam, familiarem illius, idque habiti consilio factum esse dicitis. in quo primum illud quaero quae causa habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet. inimicitias enim3 fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod eos4 metuunt aut quod oderunt. [170] quo tandem igitur habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito, an ne accusaretur a damnato5, an ne exsulis testimonio laederetur? si6 autem quod oderat habitus inimicum7, idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut illam quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire8, nemo adloqui, nemo aspicere9 vellet? [171] huius igitur habitus vitae10 invidebat? hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? qui si quid animi et11 virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi forte ineptiis ac12 fabulis ducimur ut existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac pluris illic offendisse inimicos quam hic reliquisse, a13 socrus, ab uxorum14, a fratris, a15 liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem atque16 regionem. quae si falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem aliud17 eripuit mors praeter sensum doloris? [172] age vero, per quem venenum18 datum? per M. Asellium.


1 hosce ςa: hos Mμ

2 habeat Mμ: habuit ςa: habuerit Klotz

3 enim ςa: enim inter ipsos Mμ

4 eos ςa: om. Mμ

5 damnato σψ2a: condemnato Mμ

6 si ςa: sin Mμ

7 inimicum αa: om. Mμ

8 adire Naugerius: audire Mμ

9 aspicere ςa: respicere Mμ

10 Habitus vitae ςa: vitae Habitus Mμ

11 et ςa: ac Mμ

12 ineptiis ac (atque bψ) Mμ: ineptis a ad ςa: apud Mμ

13 a Mς: ab ς: an bψa

14 ab uxorum Mμ: an uxoris b2ψ2a

15 a fratris a Mμ: an fratris an (om. an s) b2ψ2a

16 atque Mμ: ac ςa

17 aliud (om. aliud b) mors eripuit Mμ: mors eripuit aliud s: eripuit mors t

18 per quem venenum ςa: venenum per quem Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: