Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. cum de postulatis Samnitium T. Aemilius
praetor senatum consuluisset reddendumque iis
foedus patres censuissent,
[2?]
praetor Samnitibus respondit nec quo minus perpetua cum eis amicitia
esset per populum Romanum stetisse, nec contradici
quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium
[p. 6]
ceperit, amicitia de integro reconcilietur;
[3]
quod ad1 Sidicinos attineat, nihil intercedi quo minus Samniti
populo pacis bellique liberum arbitrium sit.
[4]
foedere
icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus, annuo stipendio et trium
mensum frumento accepto, quod pepigerat consul
ut tempus indutiis daret quoad legati redissent.
[5]
Samnites copiis iisdem quibus usi adversus Romanum bellum fuerant contra Sidicinos profecti, haud
in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae,
[6?]
cum2 ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est; dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos
facta est.
[7]
ne Campani quidem—adeo iniuriae
Samnitium quam beneficii Romanorum memoria
praesentior erat—his se armis abstinuere.
[8]
ex his
tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines
Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores certaminibus Latini erant, haud inviti, ne saepius dimicandum
foret, agro hostium excessere.
[9]
id spatium Samnitibus
datum est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati
quae hostes essent passi,
[10?]
precibus infimis petiere ut
[p. 8]
satis ducerent Romani victoriam quam Samnitibus3 ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent, ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent;
[11]
Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent,
pro imperio arcerent Samniti agro, sin imperium
abnuerent, armis coercerent.
[12]
adversus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in
potestate sua Latinos iam non esse, timebantque,
ne arguendo abalienarent:
[13]
Campanorum aliam condicionem esse, qui non foedere sed per deditionem
in fidem venissent; itaque Campanos, seu velint seu
nolint, quieturos; in foedere Latinos nihil esse quod
bellare cum quibus ipsi velint prohibeant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.